Liber Quartus Regum*

Caput 5: 1

Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus
(* Traductions européennes)

Glose

Naaman,etc.RAB.Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriae lepra foedus apparuit.